Si quicquam cupido optantique obtigit umquam
Insperanti, hoc est gratum animo proprie.
Quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
Quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
Nobis. O lucem candidiore nota!
Quis me uno uiuit felicior, aut magis hac res
Optandas uita dicere quis poterit?