Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit;
Haec illi fatuo maxima laetitia cst.
Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
Sana esset; nunc quod gannit et obloquitur,
Non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
Irata est; hoc est, uritur et coquitur.