Catullus – Carmen XCIX Lyrics Latin

Surrupui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,
Sauiolum dulci dulcius ambrosia.
 
Verum id non impune tuli; namque amplius horam
Suffixum in summa me memini esse cruce
Duin tibi me purgo nec possum fletibus ullis
Tantillum uostrae demere saeuitiae.
 
Nam simul id factum est, multis dilut labella
Guttis abstersti omnibus articulis,
Nei quicquam nostro contractum ex ore maner
Tamquam commictae spurca saliua lupae.
 
Praeterea infesto miserum me tradere Amori
Non cessasti omnique excruciare modo,
Vt mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
Sauiolum tristi tristius elleboro.
 
Quam quoniam poenam misero proponis amori,
Numquam iam posthac basia surripiam.
 

Leave a Comment