Gaius Iulius Caesar – I partiti politici in Gallia prima della guerra con i Romani (Libro VI) XII Lyrics Latin

Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes eranta Aedui, alterius Sequani. Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pllicitationibusque perduxerant. Proelis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta, tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab his principum filius acciperent et publice iurare cogerent, nihil se contra Sequanos consilii inituros, et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. Qua necessitate adductus Divitiacus, auxilii petendi causa Romam ad senatum profectus, imperfecta re redierat. Adventu Cesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, meliore condicone atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis redus eorum gratia dignitateque amplificata, Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant; quos quod adaequere apud Caesarem gratia intellegebatur, ii, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur; ita et novum et repente collectam auctoritatem tenebant. Eo tum statu res erat ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
 

Leave a Comment