Phaedrus – Musca et mula Lyrics Latin

Musca in temone sedit et mulam increpans:
Quam tarda es! inquit non vis citius progredi?
Vide ne dolone collum compungam tibi.
Respondit illa: Verbis non moveor tuis;
Sed istum timeo sella qui prima sedens
Iugum flagello temperat lento meum
Et ora frenis continet spumantibus.
Quapropter aufer frivolam insolentiam;
Nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio.
Hac derideri fabula merito potest,
Qui sine virtute vanas exercet minas
 

Leave a Comment