Theophilus de St. Aubin – Ave, porta paradisi Lyrics Latin

Ave, porta paradisi,
lignum vitae, quod amisi
per te mihi iam dulcescit
et salutis Fructus crescit.
 
Ave, morum disciplina,
vitae via, lux divina,
iram Dei mitigasti,
quando Christum generasti.
 
Ave, Virgo, cuius clamor
nostri pius fuit amor,
qui de monte exauditur,
Verbum carni dum unitur.
 
Ave, cuius refulgentem
splendor Patris fecit mentem;
de splendore vultus Sui
fac signentur servi tui.
 
Ave, templum sanctum Dei,
ad quod currunt omnes rei,
ut ab hoste liberentur
a quo capti detinentur.
 
Ave, salus infirmorum
et solamen miserorum,
a furore nimis tristi
nos defende Mater Christi.
 
Ave, cuius cor et renes
scratans Deus supra senes
te invenit mundo corde,
impollutam omni sorde.
 
Ave, cuius in Filio
nostra fit visitatio,
cui decoro gloria
Pater subiecit omnia.
 
Ave, virgo, quae de portis
nos exaltas dirae mortis,
ut in portis Sion stemus
teque digne collaudemus.
 
Ave, lucerna saeculi,
beati cuius oculi
respiciunt in pauperem,
opem ferendo celerem.
 
Ave, cuius eloquia
ut argentum sonantia,
igne cocta septemplici,
plena sermonis mystici.
 
Ave, Mater salutaris,
cuius ortu gratularis,
canta Christo, Deo plaude,
de collatis bonis gaude.
 
Ave, Sion specularis,
ex te datur salutaris,
per quem redit liberatus
homo quondam captivatus.
 
Ave, quae illic habitas,
ubi pacis tranquillitas,
iustorum habitacula
ingressa sine macula.
 
Ave, cuius Pars in caelo
calix Crucis est de praelo,
tibi funes in praeclaris
ceciderunt, stella maris.
 
Ave, Virgo, lingua cuius
Verba vitae nescit huius,
gnara laudes Dei fari
igne sumpto de altari.
 
Ave, Deus quam ornavit
quando caelos inclinavit
et descendit in te Verbum,
debellandum ad superbum.
 
Ave, de cuius intimo
Christus processit thalamo,
in sole tabernaculum
fixit, qui regit saeculum.
 
Ave, cuius holocaustum
pingue fuit atque castum
soli Deo quae cantasti
et in corde iubilasti.
 
Ave, totius criminis
expers, plena dulcedinis,
a caelorum opifice
coronata mirifice.
 
Ave, de cuius germine
sine virili semine
sicut vermis concipitur
per quem serpens conteritur.
 
Ave, virga rectissima,
desolatis dulcissima,
quae produxisti baculum
ad sustentandum saeculum.
 
Ave, beata femina,
virtutum caeli domina,
per quam regem superbiae
vicit Christus, Rex gloriae.
 
Ave, Virgo sanctissima,
sincera cuius anima
bonis terrae perfruitur
in qua beate vivitur.
 
Ave, Virgo, pulchra tota,
inter innocentes lota,
digna Dei ad altare,
quod est Christus, ministrare.
 
Ave, perfusa lumine
tuoque digna nomine,
nam quod Maria dicitur,
stella maris exprimitur.
 
Ave, cuius confessio
cordis fuit devotio,
cuius caro tunc floruit
quando Christus te genuit.
 
Ave, quae voce organum,
candore vincis lilium (~ Libanum)
Mater occisi vituli
propter peccata populi.
 
Ave, quae nosti plangere
pro impiorum scelere,
cuius planctus in gaudium
conversus est per Filium.
 
Ave, cui iam dulcescit
quod gustatum non decrescit,
quae ab omni iam tumultu
in Divino lates vultu.
 
Ave, cuius intellectum
tunc instruxit ad perfectum
Verbum Dei, quando carnem
ex te sumpsit non per carnem.
 
Ave, quam ante saeculum
sibi in habitaculum
providit Dei Filius
mundo per te propitius.
 
Ave, Virgo, quae gustasti
quam sit dulcis quem gestasti;
beata spes, quae perfecit,
quam tam sanctam Deus fecit.
 
Ave, Mater castissima,
beata cuius anima
dum exultat in Filio,
delectatur in gaudio.
 
Ave, domus ubertatis,
de torrente voluptatis
te fons vitae iam potavit
et repletam satiavit.
 
Ave, Virgo, semen cuius
numquam panem vitae huius
quaerens fuit nec relictum,
sed a Deo benedictum.
 
Ave, quam desiderium
bonorum replet omnium,
cuius et sanctus gemitus
Deo non est absconditus.
 
Ave, cuius substantia
apud Deum in gloria,
cuius et exspectatio
Deus fuit in Filio.
 
Ave, Mater cum Filio,
qui dixit Patri: “Venio”, –
postquam holocaustomata
cesserunt atque sabbata.
 
Ave, Virgo, per gratiam,
quam propter innocentiam
caeli suscepit curia
ex hac mundi miseria.
 
Ave, Virgo, quae sitisti
fontem vivum et bibisti;
iam appares ante vultum,
quem videre libet multum.
 
Ave, Lucis verae Mater,
quam emisit Deus Pater
ipse semper te deduxit
et ad montem sanctum duxit.
 
Ave, per quam salus datur,
per quam hostis triumphatur,
per te Deum collaudamus,
per te nullum formidamus.
 
Ave, Regina nobilis
casta simul et humilis
astans a dextris Filio
vestitu pulchra vario.
 
Ave, sancta virginitas,
Regis aeterni civitas,
quam fons vivus laetificat,
altissimus sanctificat.
 
Ave, quam suo nomine
Christus instruxit psallere
ore, corde, operibus
sapienter prae omnibus.
 
Ave, templum iustitiae,
Mater misericordiae,
qua pauperum suspiria
promerentur remedia.
 
Ave, cuius locutio
et cordis meditatio
summam docet prudentiam
patrisque sapientiam.
 
Ave, quae laudis hostiam
Deo reddis et gloriam;
tu iter, quo qui graditur,
illi Iesus ostenditur.
 
Ave, cuius sunt labia
super favum perdulcia
quae Salvator aperuit
et se laudare docuit.
 
Ave, Virgo puerpera
ut oliva fructifera
vasis misericordiae
rorem profundens gratiae.
 
Ave, per quam bonus unus
pietatis dedit munus
his, qui bona non fecerunt
sed peccantes erraverunt.
 
Ave, quae voluntariam
Deo dedisti hostiam,
confessa nomen domini,
in quo est salus homini.
 
Ave, simplex ut columba,
quae de mortis huius tumba
sumptis pennis avolasti
ad quietem, quam amasti.
 
Ave, cuius iustitia
in caeli floret curia
in extremo laetaberis,
quando vindictam videris.
 
Ave, cuius in occursum
vitae huius post decursum
Christus gaudens exsurrexit,
quia mundam te conspexit.
 
Ave, per cuius Filium
plagae sanantur cordium
quorum facta contritio
Dei constat iudicio.
 
Ave, cuius in saecula
sunt Regis tabernacula,
quieta commoratio,
felix sanctorum mansio.
 
Ave, cuius Filius est
per quem Deus locutus est,
in qua carne se induit
Verbum, Deus quod genuit.
 
Ave, cuius mens iugiter
caro quam multipliciter
sitivit in te vigilans
ad te Deus et iubilans.
 
Ave, Virgo puerpera
quae mira Dei opera
in te facta christicolis
nuntiasti discipulis (~ apostolis).
 
Ave, Virgo, spes sanctorum
septa choris angelorum
te assumptam super caelos
dulcis decet hymni melos.
 
Ave, Virgo, quam probavit
igne Deus et purgavit,
ut argentum splenduisti
quando Christum genuisti.
 
Ave, terra, ferens Fructum,
qui detersit Evae luctum,
quod qui pie confitentur,
vultu Dei perfruentur.
 
Ave, de qua mons montium
sine manu caedentium,
primo lapis, mons postea
mundi crevit in area.
 
Ave, Mater, cuius Natus
a Iudaeis est potatus
felle simul et aceto,
te vidente datus letho.
 
Ave, pauper et egena
gratiarum vere plena,
est adiutor tuus Deus,
quo salvatur homo reus.
 
Ave, quam Deus aluit,
quam Verbum Patris docuit,
ut eius mirabilia
pronunciares omnia.
 
Ave, perfusa gratia,
ut solet vellus pluvia,
cuius exuberantia
mundi complevit spatia.
 
Ave, quae nihil perperem
gessisti, cuius dexteram
Christo tenente pervia
caeli tibi sunt atria.
 
Ave, prima columnarum,
orbem portant quae terrarum,
cornu frangens sublimium
et exaltans humilium.
 
Ave, qua mortis vincula
solvit Rex ante saecula,
salutem operatus est
nostram, cum de te Natus est.
 
Ave, cuius locus pacis
dat quietem, fac, quod facis,
ora pro his, quos impugnat
caro, menti quae repugnat.
 
Ave, Virgo, quae cogitas,
quae sit Dei antiquitas,
cuius finis nullus erit,
ubi nihil prorsus perit.
 
Ave, manna candidior
de qua fit melle dulcior
panis, quo caeli curia
vivit nec non ecclesia.
 
Ave Fili, salve Mater,
ave summe Deus Pater,
quem sanctorum exercitus
omnisque laudat spiritus
 
Ave, oğul! Ave, ana!
Ave sen, üstüngi Ata,
kimni köktegi azizler över,
barça ferişteler ~ uçmaklı tınlar!
 

Leave a Comment